Latin
PARS
Jakob Bernoulli, Ars conectandi 25
Unproofread scanNot analysed yet
Non inopportunum erit hîc loci indigitare, cùm id scire nonnunquam intersit, quot jactibus effici possint in tribus tesseris puncta triplicata vel duplicata, (Galli vocant rast &doublets) hoc est, quoties contingere queat, ut vel in omnibus tribus, vel saltem in duabus tesseris, reperiatur aequalis punctorum numerus: Liquet verò, unum tantùm esse jactum, quo produci possunt tres senarii, item unum quo tres quinarii, unum quo tres quaternarii &c. adeoque non nisi 6 punctorum triplicatorum jactûs existere posse. Sed contra 15 sunt jactûs, quibus duo ex. gr. senarii contingere possunt: etenim si tesserae vocentur A, B, &C, fieri potest, ut duo illi senarii reperiantur vel in tesseris A &B, vel in A &C, vel in B &C, quod tres casûs efficit: ac deinde ratione cujusque horum casuum jactus tertiae tesserae, in quâ diversus punctorum numerus conspici debet, variari potest quinquies; unde quinquies tres seu 15 existunt duorum senariorum jactûs; quod cùm idem de duobus quinariis, quaternariis &reliquis intelligendum, sequitur punctorum duplicatorum esse sexies quindecim seu 90 jactûs: Proinde cùm trium tesserarum jactûs in universum existant 216, erunt reliqui 120 jactûs simplices, quorum numerus etiam initio investigari potuisset.