Latin
ABCABCABCABCABC
Jakob Bernoulli, Ars conectandi 62
Unproofread scanNot analysed yet
Et quia in numeris istis certam progressionis legem observamus, facile possemus regulam dare generalem pro numero collusorum &calculorum quocunque, si tanti referret his immorari. III. Tertio sensu acceptum Problema (cùm singuli trium collusorum assumunt 12 calculos, aliusque post alium è suis unum depromit &non recondit) parùm differt à praecedente hypothesi, nisi quòd ob auctum calculorum numerum multò prolixiorem operam deposcit. Supponamus primò, ipsis A &B nullum ampliùs superesse calculum nigrum, ipsi C verò adhuc unum, quem propterei eligendi vices tangent. Is propter 4 calculos albos &1 nigrum, 4 habet casus ad vincendum &unum ad perdendum; quandoquidem si hunc eduxerit, ipse A cui non nisi albi supersunt infallibiliter vincet: sed &ob eandem rationem primus A vicissim +habet casus ad perdendum &unicum ad vincendum; secundo verò B nihil omninò relinquitur, eò quòd alterutri reliquorum necessariò cedet victoria. Unde colligitur, sortes ipsorum A, B, C, Supponamus deinde, ipsi A restare nullum, &singulis reliquorum unum nigrum. Sic ipse B, quem eligendi ordo tangit, 4 ad vincendum casus habet, totidemque ad perdendum reliqui; imus unus verò casus est, qui unicuique illorum praecedentis casus expectationem affert; id quod ipsis A, B, C, sortem parit 1/35 Supponamus tertiò, singulis A, B &C, restare unum calculum nigrum. Sic A quem penès proxima electio est, 4 habebit ad vincendum, reliquique ad perdendum casus; unum verò, quo perducuntur omnes tres ad praecedentes suas expectationes. Unde nascuntur ipsis sortes 4 1/, 1, 1 125; quas inter ratio est, ut 101, Eodem modo ulteriùs investigandum esset, quid deberetur collusoribus A, B &C, cùm ipsis restant calculi nigri, 1. 1. 2, 1. 2.