Latin
ABCABCABCABCABC
Jakob Bernoulli, Ars conectandi 63
Unproofread scanNot analysed yet
2, casum propositum, qui singulis collusoribus 8 nigros calculos attribuit. Sed quia haec sigillatim persequi supra modum taediosum foret, idcircò ostendam, quo pacto quaesitum per saltum obtineri queat, inveniendo solummodò sortes illorum statuum, in quibus unicuique collusorum aequalis nigrorum calculorum numerus superest; quem numerum semper vocemus c, sicuti alborum b, &omnium a OObC. Oportet primò considerare omnes variationes, quae accidere possunt cùm unusquisque collusorum unum calculum è suis depromit; perspicuum autem est fieri posse, ut vel omnes tres educant album calculum, vel duo tantùm, vel unus, vel nullus. Deinde attendendum, quot casus singulis harum variationum respondeant; quorum quidem numerus hoc modo initur: Si quis certaret fore, ut omnes tres educant album, ejus sors foret 3: si futurum contenderet, ut duo A &B, vel duo A &C, vel B &C, album eligant &tertius nigrum, sortem haberet :si propugnaret fore, ut solus A vel B vel C album eximat, reliqui nigrum, sortem possideret /:si denique nulli album concedere vellet, sortem obtineret 33, (quae omnia ex Cor. 1. Regulae Prop. XII. subjunctae patescunt, cùm tantundem haec valeant, acsi ipse in aequali numero casuum tribus jactibus quippiam praecisè ter, aut bis, aut semel, praestandum aut planè non praestandum susciperet:) quamobrem, per ea quae ad lit. I. Prop. XI. annotavimus, rejecto fractionum harum communi denominatore significabunt numeratores numeros casuum, quibus unusquisque horum eventuum contingere potest.