Latin
PROBLEMA III
Jakob Bernoulli, Ars conectandi 66
Unproofread scanNot analysed yet
PROBLEMA III. Certat cum B quòd ipse ex 40 chartis lusoriis, Aid est, i0 cujusque speciei, 4 chartas extracturus sit; ita ut ex unaquaque specie habeat unam. Et invenitur ratio sortis A ad sortem B ut 1000 ad Solutio: Pone primò, jam tres diversarum specierum chartas extractas esse; quo facto ex unaquâque harum specierum adhuc remanebunt 9, hoc est, ex omnibus tribus speciebus 27 folia, &ex quartâ specie 10. Unde constat, quòd quartum folium extracturus habeat 27 casus ad perdendum, &10 ad vincendum; id quod ipsi valet 113/2 depositi. Pone deinde, duas differentium specierum chartas extractas esse; quâ ratione ex iisdem speciebus adhuc restant folia 18, sicut ex reliquis duabus folia 20. Quapropter tertium folium exempturus 18 casus habet ad perdendum, &20 ad obtinendum tres chartas diversarum specierum, hoc est, ad obtinendum praecedentem expectationem 13; id quod ei sortem parit 48/2. Pone tertiò, extractam esse unam chartam; sic ex eâdem hâc specie, cujus est extracta, supersunt chartae 9, ex reliquis verò tribus speciebus chartae 30. Idcircò secundum folium accepturus 9 habet casus ad perdendum, &30 ad acquirendum diversae speciei folium, hoc est, ad impetrandam sortem modò inventam 3 3 1/; id quod tantundem est ac si haberet 3113 Si nulla adhuc charta extracta sit, sors extrahentis eadem est cum praecedente, manetque 3 1/21 123; quoniam omnes 40 casus ipsum necessariò in eum statum conjiciunt, qui in paragrapho praeced. suppositus fuit. Quare tum etiam sors contracertantis erit 31 1/ 1/2; &ratio sortium, ut 1000 ad 8139, quemadmodùm habet Auctor. Ejusdem Problematis solutio etiam aliter per Combinationum doctrinam confici potest, uti parte tertiâ post hujus doctrinae explicationem ostendemus. PROBLEMA IV. Ssumptis, ut ante, 12 calculis, 4 albis &8 niAgris, certat A cum B, quòd velatis oculis 7 calculos ex iis exempturus sit, inter quos 3 albi erunt. Quaeritur ratio sortis ipsius A ad sortem ipsius B. Etiam istud Problema in tertiam libri partem rejicere cogimur, quoniam ad ejus solutionem artis combinatoriae notitia praerequiri videtur.