Latin
PROBLEMA V
Jakob Bernoulli, Ars conectandi 67
Unproofread scanNot analysed yet
PROBLEMA V. &B assumentes singuli 12 nummos ludunt triAbus tesseris hac conditione: ut, si 11 puncta jaciantur, A tradat nummum ipsi B; at si 14 puncta jaciantur, B tradat nummum ipsi A; &ut ille ludum victurus sit, qui primùm omnes habuerit nummos. Et invenitur ratio sortis ipsius A ad sortem ipsius B, Solutio: Considerandum primò, in tribus tesseris contineri 216 jactus diversos, &inter hos dari 15 jactus punctorum quatuordecim, &27 jactus punctorum undecim; adeoque 15 casus esse in quolibet jactu, quibus efficitur ut aleator A à collusore B nummum accipiat, &27 casus quibus contingit ut hic ab illo nummum consequatur; alios verò 174 casus, quibus uterque eundem nummorum numerum pristinamque proin sortem retinet. Deinde attendendum, quòd illi 174 casus irriti, quibus collusorum sortes invariatae manent, per 4 Coroll. 3. dissimulari possint ac si prorsùs abessent, inque tesseris tribus solumm dò 42 reperirentur jactus, quorum 15 ipsum A nummo potiri faciant, &27 ipsum B. Tertiò &illud considerandum, quòd pro numeris casuum 42, 15 &27, utpote compositis inter se substitui possint per 2 Cor. 3, minimi in eâdem ratione termini 14, 5 &9; in quorum tamen rursus locum, ut generalior fiat solutio, nos literas a, b &csurrogamus.