Latin
SLIDEDIDEDIDEOCCOCOQIQ
Jakob Bernoulli, Ars conectandi 72
Unproofread scanNot analysed yet
SLIDEDIDEDIDEOCCOCOQIQ ECILOEQ VDE CUSIDILLDIDIDLICOCUUULDLDCOLDOI COCICO PRISSCONIECIAEI PARS SECUNDA. continens Doctrinam de Permutationibus &Combinationibus. Prooemium. Nfinitam varietatem, quae cùm in naturae operibus, tùm in actionibus mortalium elucet, quaeque praecipuam hujus Universi pulcritudinem constituit, non aliunde quàm ex diversimodâ compositione, mixturâ &transpositione partium ejus inter se originem ducere palàm est. Sed quia multitudo rerum ad effectum aliquem producendum concurrentium saepenumerò tanta est tamque varia, ut difficillimum sit recensere vias omnes, quibus earundem compositio vel mixtura fieri vel non fieri potest, hinc fit ut nullum sit vitium, in quod homines etiam maximè prudentes &circumspecti frequentiùs incidant illo, quod Logici communiter appellant insufficientem enumerationem partium; adeò quidem ut non verear dicere, hanc unicam ferè scaturiginem esse infinitorum eorumque gravissimorum errorum, quos in ratiociniis nostris circa res tum cognoscendas tum agendas quotidie committimus.