Latin
SLIDEDIDEDIDEOCCOCOQIQ
Jakob Bernoulli, Ars conectandi 73
Unproofread scanNot analysed yet
Quare merito suo utilissima censenda est Ars, Combinatoria dicta, quae huic mentis nostrae defectui medetur, docetque sic enumerare modos omnes possibiles, secundùm quos res plures permisceri, transponi vel conjungi invicem possunt, ut certi simus, nos nullum eorum praetermisisse, qui instituto nostro conducere valent. Quanquam enim hoc negotii eatenùs sit considerationis Mathematicae, quatenùs in subducendo calculo terminatur; si tamen usum &necessitatem spectes, universale prorsus est &ita comparatum, ut sine illo nec sapientia Philosophi, nec Historici exactitudo, nec Medici dexteritas, aut Politici prudentia consistere queat. Argumento sit hoc unicum, quòd omnis horum labor in conjectando, &omnis conjectura in trutinandis causarum complexionibus aut combinationibus versatur. Unde quoque nonnulli eximii Viri, ac nominatim Schootenius, Leibnitius, Wallisius, Prestetus, materiam hanc sibi tractandam sumpsêre, ne quis existimet nova esse hîc omnia quae prolaturi sumus; tametsi quaedam non contemnenda de nostro adjecimus, inprimis demonstrationem generalem &facilem proprietatis numerorum figuratorum, cui caetera pleraque innituntur, &quam nemo quod sciam ante nos dedit eruitve. Cùm itaque nondum plenum Artis systema habeamus, tum verò ne illa quae habemus aliunde petere sit opus, visum est totam Doctrinam ab ovo ordiri ac ne quid indemonstratum relinquatur ex primis fundamentis eruere; quod tamen breviter fiet &succinctè, nec nisi in quantum instituti nostri ratio exigere videtur. Totam Tractationem ad duo summa capita referimus, quorum unum Permutationum, alterum Combinationum doctrinam persequitur; cui accedit tertium, quod utrasque mixtim contemplatur.