Latin
CONJECTANDI
Jakob Bernoulli, Ars conectandi 86
Unproofread scanNot analysed yet
ternionibus 4ones, &sic porrò: adeoque numerum binionum in quavis serie aequari summae unionum in omnibus seriebus antecedentibus, numerum ternionum summae binionum, numerum quaternionum summae ternionum &generaliter numerum combinationum secundùm datum quemcunque exponentem in serie quâcunque aequari summae combinationum omnium praecedentium serierum secundùm exponentem unitate minorem dato. Sequitur hinc, quòd Uniones, quia in singulis seriebus reperiuntur singuli, omnes inter se constituunt seriem 1. 1. 1. 1. 1. &c. seu, seriem unitatum. Biniones in primâ serie nulli sunt, in secundâ 1, in tertiâ 1––1 omnes biniones inter se constituunt seriem o. 1. 2. 3. 4. 5. &c. hoc est, seriem numerorum Arithmeticè progressionalium sive Lateralium. Terniones in primâ &secundâ serie nulli sunt, in ztiâ 1, in 41â omnes itaque ordine accepti seriem conficiunt o. o. 1. 3. 6. 10. 15. &c. hoc est, seriem numerorum, ut vocant, Trigonalium. Quaterniones in tribus primis seriebus nulli sunt, in 4tâ 1, in &c. qui omnes ordine assumti seriem efficiunt o. o. 0. 1. 4. 10. 20. &c. seriem videl. Pyramidalium. quousque voluerit tum deorsum tum dextrorsum continuabit. Numeri barbari in sinistro Tabulae margine adscripti numerant columnas transversas, &simul rerum combinandarum multitudinem: numeri verò Romani in supremo margine conspicui numerant columnas verticales &unà exponentes combinationum innuunt.