Latin
CONJECTANDI
Jakob Bernoulli, Ars conectandi 88
Unproofread scanNot analysed yet
Columnarum verticalium prima est series Monadum seu unitatum, secunda series numerorum naturalium seu lateralium ab unâ cyphrâ incipiens, tertia series Trigonalium incipiens à cyphris duabus, 41a Pyramidalium incipiens à tribus, 5ta Trianguli-pyramidalium incipiens à 4 cyphris; &sic deinceps, Habet haec Tabula proprietates planè eximias &admirandas; praeterquàm enim quòd Combinationum mysterium in illâ latere jam ostendimus, notum est interioris Geometriae peritis, praecipua etiam totius reliquae Matheseos arcana inibi delitescere. Nos proprietatum aliquas hîc delibabimus, &quidem delibabimus tantùm, nullius nisi primariae illius, quae proposito nostro inservit demonstrationem accuratiorem allaturi, cùm caeterae vel ex hâc ostendi possint, vel ex ipsâ Tabellae constructione &numerorum figuratorum genesi satis patescant. Mirificae proprietates Tabulae Combinationum: Columnarum verticalium secunda incipit ab unâ cyphrâ, tertia à cyphris duabus, 4ta à abus; &generaliter columna ca cyphris c2. Columnarum verticalium termini primi significativi à sinistrâ dextrorsum obliquè descendendo ordine sumti reddunt ipsos terminos primae columnae verticalis, secundi secundae, tertii tertiae, &ita deinceps: putâ, primi constituunt seriem monadum, secundi lateralium, tertii trigonalium &c. Secundus ab unitate terminus columnae verticalis cujuslibet aequatur ipsius columnae numero. Terminus quivis Tabellae aequatur summae omnium superiorum praecedentis columnae verticalis. 5. Quilibet terminus aequatur duobus aliis immediatè supra se positis, quorum unus est in eâdem verticali columnâ, alter in praecedente. 6. Columnae cujusvis transversae termini ab unitate aliquousque crescunt, deinde per eosdem gradus rursum decrescunt.