Latin
CONJECTANDI
Jakob Bernoulli, Ars conectandi 89
Unproofread scanNot analysed yet
Idem intellige de summis columnarum verticalium aeque-altarum, ceu terminis sequentis columnae transversae, per 4 propr. Columnarum verticalium aeque-altarum bases, sive termini columnae transversae cujuslibet, primus quidem &ultimus signisic ativus perpetuò inter se aequantur, ut &secundus &penultimus, tertius &antepenultimus, atque ita porrò, si columna pluribus terminis significativis constet. 8. Quin &sumtis ab initio columnis verticalibus quotcunque cum totidem transversis, collectisque in unam summam qui in eâdem verticali sibi respondent terminis, erit summa prima aequalis penultimae, secunda antepenultimae, tertia proantepenultimae, &sic deinceps. Exhibent enim hae summae ipsos columnae transversae sequentis terminos primo excepto. Conf. propr. 4 &7. Ex. gr. Quinque primae columnae tum verticales tum transversae sunt: 5. 10. 10. 5. 1. Termini sextae columnae transversae primo excepto. 9. Columnae transversae ordine exhibent coëfficientes omnium potestatum à radice aliquâ binomiâ genitarum; nempe secunda coëfficientes radicis 1. 1. tertia quadrati 1. 2. 1. quarta cubi 1. 3. 3. 1. quinta hiquadrati 1. 4. 6. 4. 1. &sic porrò. 10. Summae serierum transversarum progrediuntur in continuâ ratione duplâ: summarum verò summae ab initio collectae terminos constituunt progressionis duplae unitate multatos; putà propr. 2. unde terminorum aggregatum aequatur unitati, &aggregatum totidem ultimo aequalium ipsi seriei numero; quare constat. 3.