Latin
CONJECTANDI
Jakob Bernoulli, Ars conectandi 98
Unproofread scanNot analysed yet
Sunt autem hi coëfficientes ita comparati, ut singuli cum caeteris sui ordinis coëfficientibus complere debeant unitatem; sic D valere diximus -1/2, quia +2– 17 3(+D)- 33OI. Huius laterculi beneficio intra semi-quadrantem horae reperi, quòd potestates decimae sive quadrato-sursolida mille primorum numerorum ab unitate in summam collecta efficiunt E quibus apparet, quàm inutilis censenda sit opera Ismaëlis Bullialdi, quam conscribendo tam spisso volumini Arithmeticae suae Infinitorum impendit, ubi nihil praestitit aliud, quàm ut primarum tantum sex potestatum summas (partem ejus quod unicâ nos consecuti sumus paginâ) immenso labore demonstratas exhiberet. Antequam caput hoc finiamus, paucis adhuc indicare lubet, quomodo suppositis iis, quae de seriebus figuratis ostensa sunt, possint quaevis etiam aliae series figuratarum analogae (quae scil. differentias suas primas, secundas, tertias &c. aequales habent, adeoque ex continua additione terminorum alicujus seriei aequalium generantur) ad homologas figuratas reduci, ac proinde summari, vel postremi ipsarum termini inveniri: Sit series quaevis aequalium D, ex cujus additione nascatur series JC, &ex hujus additione series B, &ex hujus tandem collectione series A, sumtis ad arbitrium primis serierum terminis d, c, b, a. Vocabitur series A figuratarum analoga, cujus differentiae primae constituunt seriem B, secundae seriem C, tertiae seriem D, &c. Et quoc+ d niam apparet, seriem A componi ex seriebus uni&c. lateralium IdIabIOIQd trigonalium 1, 3, 6, 10, &c. pyramidalium 1, 4. 10, 20. &c. in primos differentiarum terminos a, b, c, d, seorsim ductis, quarumque omnium postremi termini &summae per ante dicta habentur, ipsius quoque hinc seriei A postremum terminum &summam terminorum obtineri posse constat; nimirum si numerus terminorum vocetur n, erit ultimus terminus seriei A Q a +n –1. b –—–14; &summa omnium terminorum QO na —b 2. 3