Latin
CAPUT IV
Jakob Bernoulli, Ars conectandi 99
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT IV. Invenire numerum Combinationum secundùm singulos exponentes seorsim; ubi simul ostenditur, in quot combinationibus una pluresve res praescriptae conjunctim vel divisim reperiantur. X cap. praec. constat, numerum combinationum secundùm quemcunque exponentem aequari aggregato respectivae seriei numerorum figuratorum, ad tot terminos continuatae, quot fuerint combinandae res. Quare cùm ibidem sit ostensum, posito numero terminorum n summam seriei cujusvis c esse T, sequitur, eandem hanc quantitatem exprimere quoque numerum combinationum, sumtis n pro multitudine rerum combinandarum, &c pro exponente combinationis. Patet autem, quantitatem istam designari per geminam progressionem arithmeticam, unam à numero rerum descendentem, ascendentem ab unitate alteram, quarum communis excessus est unitas, &utraque tot terminorum, quot unitates habet combinationis exponens c: quippe cùm in utrâque differentia primi &ultimi termini sit c–1. Unde talis emergit Regula