Latin · Elegiac couplet
Epigrammatum Liber Secundus, Deiparae Virginum Virgini Sacer, LXII. STANISLAUS Eucharistiam ab Angelo, et B. BARBARA Virgine impetrat.
Jakob Bidermann, Epigrammatum libri tres 2.63
Unproofread scanNot analysed yet
Optabat Iuvenis divinum Sarmata Mystam,
Porgeret Ambrosiam qui sibi Mysta dapem:
Nullus erat. Rursusque oculos animumque retorsit;
Sed sacra qui ferret pabula, nullus erat.
Vertitur ad Superos. Neque Barbara defuit illi,
O nunquam ad nostras Barbara Virgo preces!
Hanc circum Aligeros videt, et caelestia circum
Aligeras ad se fercula ferre manus.
Haesit in ambiguo, magis huc spectaret, an illuc?
Digna oculis Virgo; dignus is Ales erat.
Sed dubiam litem Munus caeleste diremit;
Dignum oculis illud munus utrisque fuit.
Cum tamen inde Ales, cumque inde recedere Virgo
Ille procul nostris vellet, et illa, Plagis,
Hic Oculis iterum Cupientibus Aethera cernens
Se nimium est tardos questus habere pedes.
Nam nisi pondus iners Iuvenem tenuisset, ad Astra
Usque recessuros ille secutus erat.
Ite tamen, dixit, sine me: dum Munera detis
Tanta mihi; dabitis semper et Astra mihi.
Tu quoque, ne noceas, istam mihi saepe negato
Ambrosiam tellus; Barbara saepe feret.