Latin · Hendecasyllable
Epigrammatum Liber Secundus, Deiparae Virginum Virgini Sacer, LXIII. MARTA hospita Christi, Virgo; hospite Virgine felix.
Jakob Bidermann, Epigrammatum libri tres 2.64
Unproofread scanNot analysed yet
Ieiuno quoties dapes Magistro
Condit sedula Martha lautiores,
Nullis sumptibus abstinet, nec ullos
In Cenae pretium fugit labores.
Sed largam licet instruat Culinam,
Et de divite comparare censu
Exquisita laboret esculenta:
Affectu tamen illa largiori
Impensas superat dapum, et Culinae
Fumantis pretium unico triumphat.
At nec fercula delicatiora,
Nec cultum huic placet hospiti cubile,
Sed quae Virgine degit in cubili,
Hunc Virgo trahit hospitem. Nec esse
Ullo mavit hospes in cubili,
Ullum aut maluit hospitem cubile.