Latin · Elegiac couplet
EPIGRAMMATUM LIBER TERTIUS. B. IGNATIO SOCIETATIS IESU CONDITORI SACER., XXIX. Infans ludibundus suamet imagine decipitur, Undisque mergitur.
Jakob Bidermann, Epigrammatum libri tres 3.30
Unproofread scanNot analysed yet
Trimulus illimem cum forte sederet ad amnem,
Et Vitrei pronus cerneret amnis aquam,
Induit, ecce, amnis puerilia Vitreus ora,
Et mendax Puerum rettulit unda parem.
Ille sibi inter aquas ubi credidit esse gemellum,
Dat socio unanimes saepe, petitque manus.
Extulit hic mediis itidem aemula brachia lymphis,
Et quas ille manus praebuit, iste petit.
Sed nequedum ex alta coiere crepidine dextrae,
Utraque cum cuperet palma coire tamen.
Amplius ergo suam ut palmam protenderet alter
Pendulus in vitreas amplius haesit aquas.
Extenditque manus iterum, extenditque, caditque,
Praecipitemque nocens gurgitis unda rapit.
Deceptus Puer est. Sperabat tangere dextram
Dextra parem: ah, longe fortior una fuit