Latin · Elegiac couplet
EPIGRAMMATUM LIBER TERTIUS. B. IGNATIO SOCIETATIS IESU CONDITORI SACER., XXX. Iuvenis ut B. Virginem videat, libens oculum amittit: paratus et alterum
Jakob Bidermann, Epigrammatum libri tres 3.31
Unproofread scanNot analysed yet
Partheniam Iuvenis sic olim orasse Parentem
Dicitur, effusis saepe rigatus Aquis:
O liceat Regina, tuos mihi cernere vultus!
Oraque Caelitibus visa, videre mihi!
Audiit haec: Oculo sed quo mea videris Ora,
Ora dein hominum nulla videbis, ait.
Ille simul partemque volens excludere Noctis
Aspectoque simul Virginis ore frui:
Laeva prematur, ait, pateat fax dextra: videnti
Unica si superest, una perire potest.
Mox, ubi partitos oculos in Virgine fixit,
Omnia sunt uno sidera visa loco.
Sol ibi se Solem, Lunam se Luna negavit;
Virginis os oculo Lunaque Solque fuit.
At nequiit Caelestem oculus perferre nitorem,
Dumque diem vidit, perdidit ipse diem.
Se tamen in tali gavisus obisse Theatro,
Funere, ait, nequii nobiliore mori.
Tunc oculum piguit, dextro moriente, sinistrum,
Se quoque cum socio non periisse suo.