Latin · Elegiac couplet
EPIGRAMMATUM LIBER TERTIUS. B. IGNATIO SOCIETATIS IESU CONDITORI SACER., XXXII. Rustica duorum pugna.
Jakob Bidermann, Epigrammatum libri tres 3.33
Unproofread scanNot analysed yet
Serviit Helvetico procerus Verna colono,
Grandis ab Aetnaea posteritate Nepos;
Hos inter Lis orta duos, hortante Lyaeo,
In sua silvestres impulit arma manus.
Saepe genas alter pugno mulctavit et alter,
Omne tamen pugni pondus inane fuit.
Nain tactas quoties feriebat dextera malas,
Visa ferire merum dextera marmor erat.
Ergo genus teli placuit mutare: Bipennis,
Si qua, vel informis pertica, si qua foret.
Neutra fuit. Suberant Lapitharum e strage molares,
Tam Silicum innumerus, quam lapidum numerus.
Hinc sibi tollit onus Silicis praegrande Colonus,
In vernile caput vis quod herilis agat.
Sed iactum ut Silicem serui frons dura recepit,
In sua dissiliit frusta minuta Silex.
Nec sensere tamen servilia tempora vulnus,
Sed magis est visus fronte dolere lapis.
Mirum aliud! Dum frustra cadunt diversa volantque.
Pars etiam in domini est parua reversa caput.
Parva sed ingenti signavit vulnere frontem:
Et dubitans seruum laedere, laesit herum.
Quid scutum timidi galeamque obtendimus hosti?
Pro Galea propriam Verna habet iste cutem.