Latin · Elegiac couplet
EPIGRAMMATUM LIBER TERTIUS. B. IGNATIO SOCIETATIS IESU CONDITORI SACER., XXXIII. Caedes Thessalonicensis, peregrino etiam mercatori luctuosa.
Jakob Bidermann, Epigrammatum libri tres 3.34
Unproofread scanNot analysed yet
Iam meritas dederat gladio plebs Thessala poenas,
Civilique satur sanguine Caesar erat:
Irato deerant sed adhuc duo funera bello,
Quo septem fuerant milia iussa peti.
Hic Pater, ecce, sua comitatus Prole, petebat
Proscripta socios hospes in Urbe lares.
Illa tamen gemini ut subierunt moenia Nati,
Moenia senserunt facta sepulcra sibi.
Saevus enim hic unam sobolem rapit hostis, hic unam,
Et Numeros, inquit, iam meus Ensis habet.
Inde trahens Natos, retrahens Pater inde: Quid erras?
Me pete Miles, ait; me trahe, parce meis,
Largior an debet bullire e pectore sanguis?
Largior in patrio pectore sanguis erit.
Grandius an facta est addendum ad vulnera vulnus?
Vulnus in hoc iugulo grandius esse potest.
Dixit, et obiectis ferro simul obstitit ulnis,
Et simul in caedem segnior hostis iit.
Flectat, ait: sobolem tu voce perire paterna
Alterutram; alterutram vivere voce iube.
Ille Oculis utramque legens, utramque probavit,
Neutra minore Patris digna favore fuit.
Parcite nunc illi, nunc, illi parcite, clamat:
Illa potest merito vivere, et illa potest.
Rursus in hanc oculos. et in hanc, et utramque retorquet;
Rursum oculi, quod ament prole in utraeque vident.
Quid moror hanc, inquit, defendere? quid moror illam?
Aequus in incerto pectore certat amor.
Et simul hanc tollo, simul hanc Pater abdico prolem:
Qua seruabo meam voce, necabo meam.
Haec inter, patrio defessus amore satelles,
Aequali sobolem plectit utramque manu.
Sic dum quaeris, utram tibi (erues, perdis utramque:
Utque utrique fores aequus, iniquus eras.