Latin
EPIGRAMMATUM LIBER TERTIUS. B. IGNATIO SOCIETATIS IESU CONDITORI SACER., XL. HUSSIUS comburendus, sese Anserem esse et ex suo Cinere Cygnum nasciturum
Jakob Bidermann, Epigrammatum libri tres 3.41
Unproofread scanNot analysed yet
Assyrias memorant Phoenicem animare favillas,
Claudit odoratis cum sua fata Rogis.
Nam pretiosa Senem simul hausit flamma Volucrem,
Mox Novus e flamma parturiente redit.
Psittacus hanc mortem, Iovis hanc sibi quaesiit ales.
Nec tamen hac felix ille, nec ille fuit.
Talia nunc Anser sibi funera destinat, ire
Dum Reus ultores cogitur in Cineres.
Me rediuivus, ait, nascetur ab Ansere Cygnus:
Fecundusque meo funere puluis erit.
Uritur inde Senex flammis stridentibus Anser;
Et fatus ex illo funere Coruus iit;
Deterior Soboles ipso Patre. Falleris ignis,
Qui dum Monstra cupis tollere, Monstra paris.