Latin · Elegiac couplet
EPIGRAMMATUM LIBER TERTIUS. B. IGNATIO SOCIETATIS IESU CONDITORI SACER., XLI. De Morte MATTHAEI divitis Haeretici.
Jakob Bidermann, Epigrammatum libri tres 3.42
Unproofread scanNot analysed yet
Matthaeus foetente Nepos e faece Lutheri.
Cui prope Croesea ditior arca fuit:
Fatali cum membrat toro moribunda rotaret,
Frigeretque suas iam situs ante fores.
Atra domum Nebula et Nox intempesta tegebat,
Nec via, qua fugiens spiritus iret, erat;
Emersere proin' vicino e limine flammae,
Hauseruntque tribus proxima tecta rogis.
Admirata novos vicinia flebilis ignes,
Haec, ait, e nullo fulmine flamma venit:
Nec per Nocturnam crevere incendia fraudem;
Quaenam igitur causa his ignibus esse potest?
Una potest: Matthaeus ea reperire lucerna
Ad Lethaea suam debuit antra Viam.