Latin
106
Jakob Schegk, De plastica seminis facultate 106
Unproofread scanNot analysed yet
Nam quòd mutationes sint in contrarium, manifestum est, ut masculini in foemininum, &ex patris, in matris formam, ex non monstrosa, in monstrosam interdum speciem, Sed qui fit, ut masculinus sexus (penes quem principatus est in generatione, non semper sit potentia sua superior, ut scilicet mouendo à contrario non impediatur, muliebri materia imbecilliore existente? Soluit Aporian hanc Aristoteles, quòd uidelicet masculum, non simpliciter quiddam sit &dicatur esse, sed etiam quale quoddam, id est, certo quodam temperamento praeditum, ut Socrates, &Coriscus, temperamentis differentes sunt, ambo existentes masculini sexus. Praeterea, Socrates non tantum generat ut Masculus, &talis temperamento masculus, sed generat etiam ut Homo existens. Id est, efficiens causa est prolis, ratione &essentiae determinata &ratione accidentium, de quibus paulò antè dictum, quorum causa γοννητικὸν quiddam esse dicitur. Non enim generat Socrates (ut inquit Aristoteles) quia Musicus, aut quia Vicinus alicuius sit, sed quia Homo, aut quia talis masculus.