Latin
107
Jakob Schegk, De plastica seminis facultate 107
Unproofread scanNot analysed yet
Generationis autem motus, Socrati magis adscribitur quatenus singularis est natura, &τόδιri, quàm quatenus communicabili &καθόλου quadam substantia praeditus dicitur, ut magis quatenus hichomo, quàm quoad simpliciter &καθόλυratione homo dicitur, &magis ratione, qua homo, quàm qua dicitur esse animal. Homo. n. &animal, non sunt γρυνητικα, sed quia Socrates &hic homo uim habet ad generandum, ob id ipsa quoque quatenus ipsa de hoc homine praedicata, γοννητικὰ appellantur. Ab eo autem quod primò, &per se generat, propius abest, homo, &longius abest, animal. Ad Socratem. n. haec omnia sunt consequentia, horum autem nihil sine Socrate γρυνητικὸν dicitur, cùm seipsis, ut Socrates aut Coriscus, non subsistant, utsoδέτ, &sensile aut singulare quoddam sint. Homo . n. si consideretur quatenus homo, secretum quiddam est ab omnibus accidentib. ut si consideretur ipsiusτinν ἄναι, aut si consideretur, ut καθόλυ praedicabile. Socrates autem non est simpliciter, sed cum accidentib. quibusdam concretus homo, sine quib. nec generare potest homo, neque etiam generabilis existit, &quorum causa singularis homo, iam &τoδέτι, &ποιὸν quiddam esse dicitur, &non tantum απλῶς homo. Quoad igi. tur generans quiddam homo est, hac ratione masculum quiddam esse dicitur, &propter temperamentorum discrimen, ipsum quoque ποιόντι, &non simpliciter homo sed esse dicitur masculum Mascula aut uis distinguitur actu &potentia, nempe ut Aristo. loquitur, οὐ σργέᾳ, καὶ δυνάμε. Energaan appellat, qua λόγος πλαστιικὸς simpliciter speciem &οὐσίαν generat, ut producendi contrarium uim non habeat. Vt Socrates hono, ratione ὔσίας, non nisi hominem procreare potest, &Bos, bouem, quatenus masculum quiddam existunt. Potentiam autem seu δυύαμιν nominat producentis, seu generantis, quoad non solum tale ipsum, sed etiam contrarium ei potest procreare, πλαστικκόὸς λόγος, ut quatenus non modò masculinum, sed etiam foemininum potest generare, &non tantum patri, sed etiam matri similem, &non tantum patri, sed etiam auo uel auiae similem procreare prolem potest. Δυνάμα enim dicitur aliquid esse, respectu oppositorum, ut ἐνοργία ποιῆτικὸν respectu unius, quod nasci ratione priuationis duntaxat ex materia κυήματος potest.