Latin
109
Jakob Schegk, De plastica seminis facultate 109
Unproofread scanNot analysed yet
Nos uerò causam adscribimus superanti calori genitalis humoris masculini sexus, cum Ga leno sentientes. Non superante autem masculo spermate, ut propter defectum aetatis, quale est sperma, uel adolescentium, uel senum, aut propter aliam quancunque dyscrasiam, degenerat proles in foemininum sexum, superante scilicet qualitate muliebris spermatis. Figuram autem &lineamenta genitalium partium ante perfectionem cordis conspici uel in septimo à conceptu die, autoritate Hippocratis supra astruximus, ut cor, sexuum differentiae non uideatur esse causa. Vocabulo autem spermatis Aristotelem aequiuocè uti manifestum est. Nam aliâs significante utitur πλαστικὸν λόγον, aliâs significante πεβιττωμα, ut quando inquit, Avαλαβόντες οὖν πάλιν λέγομον, ὅτι τὸ μῶν σπόῇμα ὑπόκεται περίττωμα τροφῆς ὃν τὸ ἕσχατον. Ἐσχατον δὲ λέγω τὸ πρὸς ἕκαστον φερόμονον. Διὸ καὶ ἔοικε τὸ Γενόμονον τῷ Ἰουνήσαν. τι. Διαφέρει δὲ τὸ τοῦ Ἀῤῥονος σπόῦμα, ὅτι ἔχει ἀρχὴν οὐ ἑαντῷ τοιάντην, διαν κινδ καὶ ἐὐ τῷ ζώῳ, καὶ διαπέτταν τὴν ἑσχάτὴν τροφὴν, τὸδὲ του θήλεος, ὕλην μόνον, κρατῆσαν μὲν οὖν εἰς ἑαυτὸ ἄγει, κρατηθῶν δʼ ἐπὶ τʼ οὐναντίον. quoad uidelicet muliebre περιττωμα alterando non poßit masculino calore ipsum perficere. Nam genitalis humoris masculi materia dumtaxat est sanguis. Quam materiam si alterando superet sperma masculinum, generari masculum inquit, si contra fiat, foeminam. Ευπέπτου μον γαὶ οὔσης τῆς πσριττώσεως ἐὐ τοῖς καταμήνίοις, τῆς σπορματικῆς, καθʼ αὐτὴν ποιήσε πδτε τὴν μορφὴνἢ τοῦ Ἀῤῥονος κίνησις. Peccat in eo Aristot. quod materias generandi foetus non distinguit. Maris quidem σπσρματικὴν περιττωσιν unam dicit esse, alteram, sanguinem menstruum, nobiscum sentiens, tertiam, quae est sperma muliebre, quasi nulla sit, omittit.