Latin
108
Jakob Schegk, De plastica seminis facultate 108
Unproofread scanNot analysed yet
Plastica facultas, non potest non ex materia sua substantiam producere, ut homo, hominem, Bos, bouem, si agens &patiens κατὰ φύσιν habeant. Sed necesse non est ut masculus, masculum, aut patri similem producat, quum propter δύναμιν materiae poßit etiam procreare contrarium, ut masculus, foeminam, aut matri aliâs similem prolem. Permutatio autem haec in contrarium fit, quando principium, id est, genitalis humor masculi superatur alteratione muliebris seminis, qua necesse est in muliebrem sexum foetum transformari. Aristoteles interpretatur ἀρχὴν generationis reliquarum partium, Cor ipsum esse, quod si superetur, ut frigidiorem &crudiorem humo rem non poßit suo calore perficere, tum quod nascitur, degenerare in foemininum sexum. Nos autem interpretamur principium materiale, esse genitalem humorem masculi, quo superante foemininum sperma, à plastica facultate, prima, &στερια μόρια masculina &calidiora generari. De his hypothesibus differentibus supra monuimus. Rationes reliquae sunt consentaneae. Sic Aristot. ὅταν γὰρ μὴ κρατῇ ἡ ἀρχὴ μηδὲ δύναται πέψαι δὶ ονδραν θορμότητος μὴδ ἀγάγη ἂς τὸ ἶδιον ἔδος τὸ αὐτοῦ, ἀλλὰ ταστῃ ἡττηθῇ ἀνάγκη ἐπὶ τʼ οὐναντίον μεταβάλλον. Ἐναντίον δὲ καὶ τῷ Ἀῤῥενι τὸ θῆλυ καὶ ταντῃ ἡ τὸ μὸν ἄρρεν, γδε θῆλυ. Ἐστι δὲ Ἀῤῥον, ἡ δύναται τι, θῆλυ δὲ, ἢ ἀδυυατῆ, τῆς δυνάμεως δὲ ὁρος καὶ τῆς ἀδυναμίας, [,ε πεττικὸν ἶναι, ἢ μὴ πεττικὸν ῆς ὑστάτης τροφῆς. τούτου δὲ τὸ αιτιον, οὐ τὴ ἀρχῇ καὶ τῷ μοριωτῷ ἔχοντι τὴν τῆς ρυσικῆς θσρμότητος ἀρχύν. Ἀναγκαῖον ἀρα ἐν τοῖς ἐναίμοις συνίστασθαι καρδίαν, καὶ ἢ ἀῤῥον εἶναι, ἢ θῆλυ τὸ γινόμονον. Adscribit cordis calori differentiam, qua masculinum aut foemininum generetur.