Latin
123
Jakob Schegk, De plastica seminis facultate 123
Unproofread scanNot analysed yet
Quae autem differunt realiter, ea, plus quàm formaliter, id est, quàm sola definitione inter se dicuntur differre. Censet Scaliger nullum esse agentem, sed patibilem unum &solum, satis homini ad intelligendum facere, Aristoteli sese opponens, ueris tamen &consentaneis argumentis destitutus. Prius Aristotelis astruemus sententiam, deinde Caesaris opinionem refellemus. Nostrum intellectum nullam uim habere ad intelligendum sine sensu &phantasia notißimum est. Intelligere autem ipsum est, species rerum, separatis omnibus accidentibus, quae nimirum ipsis loci, temporisque gratia inhaerent sine materia, noscendo apprehendere. Quaeritur iam de potentia hac animae, quaenam secretionem hanc faciat, &uendicet simplicem οὐσίαν, (quae λόγος est) ab accidentibus &materia? Et num secretrix, eiusdem capax sit secretae speciei, an uerò alia sit &non patibilis, quae efficiat τὸ νοῆτὸν εἶδος, &alia sit alens, quae tanquam habitu specie hac intelligibili informetur? Eandem realiter unam que mentem statuit utramque esse, Scaliger, sed quòd realiter differant inter se, quamuis essentialiter sint una, nunc deinceps demonstrabimus. Intelligere (ratione δυνάμεως) proprium est πάθος hominis, ut animalis, sentire, &uegetari. stirpis. Quo autem homo intelligit, tanquam causa.