Latin
124
Jakob Schegk, De plastica seminis facultate 124
Unproofread scanNot analysed yet
dupliciter distinguendum esse scribit Aristoteles. Alterum enim dicit esse ut formam &entelechian, ut est anima ipsa. aut mens animae. simplex et agens seu efficiens δαύαμοης. Alteram uerò, ut subiectum, &πρῶτον δεκτικὸν huius habitus &energaae, quod ipsum sit mens illa, quatenus non simplex, sed composita sit cum anima sentiente, in qua, ut patibili Mente scribit inesse hanc energeian, &haec vouτὰ εἴδη, quae Mens agens separando seu τῷ χωῤίζειν, efficiat. Nam quo intelligimus, aut quo sentimus duplex est, unum est, formalis &efficiens, &alterum est, ut organica causa, in qua principalis haec ut pars ipsius essentialis insit, &energeiae etiam, ut diei, ipsius sit πρῶτον δεητικὸν. Nam sine subiecto nulla est rerum efficientia. Forma autem ipsa, perficiens habitu uel energeia, mens agens dicitur, sed in hac ipsa, tanquam subiecto quodam, non recipitur aut inest intelligibilis species. Vt in mente simplici, νοήματα haec non insunt quibus intelligit homo, sed in mente insunt quatenus composita est cum potentia sentiendi, quae patibilis dicitur. Simili modo sensionis energaa, qua homo uel animal sentit, non est in ipsa anima sentiente, tanquam subiecto quodam, sed est in cerebro, ut τῷ πρώτῳ δεκτικῷ istius energeiae, quo ut instrumentali causa animal sentire dicatur, non autem ut formali. Differunt autem realiter. Forma seu ἔἶδιος, &compositum ipsum ex forma &subiecto, quandoquidem in composito insit proprium πάθος, cuius causa sit forma ipsa, ui ex Analyticis est notum, ut autem ei insit, Forma seu εἴδος ipsum causa est, &nequaquam subiectum praprij πάθους. Vt madefacere &humectare, aquae inest, cuius proprij causa sit, &non subiectum, forma essentialis aquae. Proprium Magnetis est ut trahat ferrum, huius energeiae subiecti est compositus Magnes ex forma &materia sua, sed Magnetis forma ipsa, per se causa est, non subiectum, ut haec ipsi uis &facultas insit.