Latin
128
Jakob Schegk, De plastica seminis facultate 128
Unproofread scanNot analysed yet
Duo haec, ut totim, &pars, differunt realiter, &reipsa non sunt unum, quamuis unum essentialiter constituant. Et Hominem quidem, ut nemo dixcrit ipsam esse animam, quomam totum, non est pars, ita nec patiens &compositus intellectus, est ipse simplex &agens intellectus. Quòd autem uterque intellectus sit ἄυλος, &nullum corpus, aut partem corporis informet, manifestum ex eo est, quòd νοητὰ ἔιδη sunt immatabilia, &quae causa ueritatis aliter se habere nequeunt, quoniam coυλα &corporea omnia, mobilia aut mutabilia sunt. Quò respiciens Aristoteles dixit, τὰ πράγματα περὶ τὸν Νοῦν, ὡς χωριστὰ τῆς ὕλης εἶναι. Compositus autem &informabilis notitijs intellectus, quòd non sit aeternus, aut quod non sit à corpore separabilis, hoc argumento ipso, quo compositus statuitur, liquet, quandoquidem omne compositum, sit dissolubile. Sed immortalis, &indissolubilis, &separabilis, pars est essentiae dissolubilis huius &compositi intellectus, seipso intelligens, non efficiens, aut recipiens in se notitias, quoad separatus à corpore est, purus simplexque intellectus nullo adminiculo sentientis animae indigens. Quaeritur autem quomodo in corpore existens is, seipso nihil intelligat, extra corpus autem, &separatus, omnia seipjo? Potestne fieri, ut alius sit &diuersus à seipso, solutus, &uinctus uita corporea? Respondemus, quòd separatus alius sit, sed non aliud, à seipso. Vnus enim essentia existens, non unis tamen est essendi modo, ut linea, una! est subiecto eademque, recta, &inflexa, cùm nihilominus specie differant (ut in discrepantibus numero) Rectum &inflexum esse, &alia sint propria πάθη rectae, &alia sint inflexae lineae.