Latin
127
Jakob Schegk, De plastica seminis facultate 127
Unproofread scanNot analysed yet
Anima suis organis utrumque potest consequi, una enim existens &audit, &uidet, &tactu percipit, diuersis organis, &nmhilominus uno eodemque communi sensu, quo uno discernit &comparat omnia sensilia, qui tamen communis sensus sensilia quae sunt extra, per se non percipiat, cùm ijs per se non afficiatur. Qui sit ille sensus, notum est. Eadem anima ad intelligentiam quoque suam reuocat omnes suas sensiones. Nam quae sentit, eadem est, quae intelligit etiam, sed alio organo sentit, &alio intelligit. Nam &νοῦν ipsum, seu mentem, organon animae appellat Aristoteles. Quare non est necesse, ut ob id sentiente anima percipiendo, ipsa quoque mens, singularia percipiat. Nam anima organo intellectus sui, quae sentiendo percipit, limat &expolit τῷ χωρίζειν, ut ex sensilibus faciat νοητὰ, &ex singularibus, uniuersales notitias architectetur. Duplex autem ratio differentiae manifesta est intellectus, in homine. Vnius scilicet ratio est intellectus qui efficiat, &alterius, in quo tanquam subiecto insunt νοκτὰ ἔιδη, ut qui differant inter se tanquam causa, &effectus. Aliud enim est forma ipsa, &aliud, compositum ex materia &forma, aliud (inquit Aristoteles) caro est, &aliud ESSE seu τὸ εἰδος carnis, differunt enim realiter. Nec si una eademque numero est caro quae nutrit &nutritur, ob id una ratio ipsius erit Nam propter formam nutrire &aßimilare dicitur, propter materiam autem, nutriri. Mens humana, notitia, informat, &informatur. Nam ut agens &cvτελέχεια, efficit &agit, quatenus autem cum sensu est composita, informatur &participat notitijs.