Latin
130
Jakob Schegk, De plastica seminis facultate 130
Unproofread scanNot analysed yet
Nam corporis causa sic obruta &obtusa interdum apparet, ut in multis hominibus (autore Platone) non uideatur inesse etiam Mens, &nulla species eius cognoscatur, ut similis homosit Glauco cuidam, qui in mari submersus, &alga, atque arena oppletus, uix à familiarißimis ac domesticis sit agnitus, ut in libro quodam de Republica scribit idem Plato. Hoc modo intellectum humanum peccato originis deformatum esse &stupefactum censemus, quoad scili. imagine Dei in nobis, corporea mole &stupore propter peccatum oppressa, perfectae uiriutis &scientiae habitu cultuque prorsus destituimur, filijque (ut Paulus testatur) irae Dei nascimur. Quò respiciens Plato in Gorgia, corpus nostrum Mentis seu intellectus sepulchrum, &alibi, carcerem appellat, quod uidelicet in corpore existens, aut nihil intelligat, aut intelligendo multis prauis &uanis opinionibus imbuatur, umbras pro ueritate rerum consectando scilicet, &pro ueris, plaeraque falsa apprehendendo. Etenim in corpore inclusus intellectus, non seipso Solus rerum intelligit, sed instrumentis sensuum dumtaxat accidentia substantiarum, quae sunt φαινόμονα ἔντα, apprehendit. At secretus à corpore, seipso intelligens, nulla neque ad efficiendum, neque ad recipiendum νοήματα, potentia est praeditus, τὰ ὅντως ἐντα noscit, quo nomine, non διυνάμει, quae perficitur accidentis quadam energea, sed οὐσία, οὐσργέα &non δυνάμα subsistere dicitur, in quo, non differunt, sed prorsus idem sunt, intellectus ipse, intelligibile, &intelligere ipsum. Quo sic habente, constat hominem non simpliciter intelligere, propter causam paulò antè expositam.