Latin
131
Jakob Schegk, De plastica seminis facultate 131
Unproofread scanNot analysed yet
In corpore enim intellectus existens, est actus, cum potentia subiecti compositus, &non simplici actu sincerus, &purus, quoniam Aristoteles, rectae lineae, illum autem alterum, compositae, &inflexae comparat, quo significatur compositionem, &simplicitatem, accidere humano intellectui, uni eidemque ad numerum existenti. Seipsoens, &συθὺς ὀπορτιὃν non est, quod cum alio, aut ratione alterius quidpiam esse dicitur. Nam de separatointellectu sic scribit Aristoteles χωρισθεὶς τε, μόνον ἐστὶ τοῦτʼ ὀπορ ἐσὶ καὶ τοῦτο μόνον ἀθάνατον καὶ αἶδιον. Μedia! est Anima humana inter formas diuinas &naturales. Diuimae sunt, τῇ οὐσία, οὐσργεία, sed naturales sunt, τῇ ὁτία, διιάμει, illae, seipsis sunt perfectae, hae uerò potentia subiecti, &actionibus paßionibusque ratione potentiae suae perficiuntur. Nam non scipsis, sed τῷ θιγγαύειν perfici, &perfectae dicuntur esse naturales substantiae. Nihil est enim quod ipsum respectu sui ipsius agat, aut patiatur quidpiam. Talem oportuit esse συνέχειαν rerum à Deo conditarum, ut inter extrema, esset medium quoddam utroque participans, mortale, &immortale existens. At nisi pars sit animae, intellectus, mediam hanc conditionem habere nequit. Propter animam enim mens cum corpore componitur, &praeter intellectum, Anima uicissim separabilis est à corpore. Quo manifestus est error illorum, qui unum, &communem, eundemque numero intellectum omnium hominum esse dixerunt, &qui patibilem dibzy G Google lem dumtaxat, &non agentem etiam statuunt esse. Nec est absurdum dictu, propter animam, actum intellectus permutari potentia, qua nimirum è simplici, factus compositus, agens, &patiens dicatur, ut intellectus sit similis suae operationi, qua ex potentia intelligibilibus faciat actu intelligibilia, ex caducis &mutabilibus, immutabilia, &aeterna νοήματα. Alioqui formae naturales dumtaxatiπiνοία, &non reipsa sunt separabiles.