Latin
133
Jakob Schegk, De plastica seminis facultate 133
Unproofread scanNot analysed yet
Nam recipiendo in se νοκτὰ ἄδη, ipse quoque intellectus fit νοκτὸς. Omnes δυνάμος animae, sunt in ipsa anima, aut potius sunt ipsa essentia animae, &hoc modo ἄύλον quiddam sunt δυνάμας. Eaedem sunt etiam in materia sua, quam ut φύcaς quaedam informant, sed ἐνύλως, quibus materiatis instrumentis ἄυλοι scilic. δυνάμας, suas uitas &energeias exercent. Ita se quoque habet intelle. ctus noster respectu eorum, quorum efficiens est causa vonμάτων, quibus animam suam informat, quae nihil aliud sunt quam ἐὐσργεα intellectus, quae nimirum sit ipsius quoddam accidens. At prior est actus (ut docet Aristoteles in Metaphy.) potentia, &prior substantia est, accidente, &priusque efficiens est, suo effectu. Haec ergo per accidens νοητά, &νοήματα, praecedunt φύσς per se, &substantialiter vonτὰ, quae nimirum nihil aliud sint, quàm ipse intellectus seipso intelligens, &quorum causa simplex &separatus, sit οὐσία ἐὐεργεα. Et simplex quidem, compositione sua coëssentialem sibi patibilem producit, tametsi differant (ut supra diximus) inter se realiter. Ille separabilis est, hic uerò inseparabilis, ille nihil aliud est essentialiter, quàm νοκτὰ ipsa dδη, hic uero, ut effectus quosdam propter animam, in se recipit τὰ νοητὰ, habituque informatur, ille φύσε, καὶ χρόνῳ, ἀπλῶς (secundum philosophos) prior, hic uerò dumtaxat χρόνῳ prior est, sed non ἀπλῶς, sed ut Aristoteles inquit ὡς ον ἐνὶ, id est, respectu unius singularis Hominis, qui prius δανάμε, quàm actu χωριστὸν habeat intellectum, &prius etiam διυνάμς, quàm actu sit intelligens.