Latin
134
Jakob Schegk, De plastica seminis facultate 134
Unproofread scanNot analysed yet
Separatus autem seu χωριστὸς est, qui scipso, &semper intelligit, seipso intelligens, &non potentia, sed actu proprio vonτὸς, cùm nihil aliud sit ille χωριστὸς quàm sua νοκτὰ, ut anima nihil aliud est, quàm potentiae suae, sed tamen profert se, extra se eminens, quando suus non est, &non incompositus fuerit cum sentiente anima. Nisi enim χωριστὸς sit, ipse primo, &seipso νοητὸς, alio scilicet quodam ipsum vonτὸν fieri oportebit, nec poterit δυνάμε νοκτὰ efficere, ut actu sintνοκτὰ, nisi efficiens careat potentia, qua fiat ab alio quodam νοητός. Nam διυνάμα existens intellectus, perficitur, ut compositus habitu, quem Auerroes appellat adeptum, seu acquisitum intellectum. Nos Christiani, ut animam humanam creatam, ita intellectum ipsi concreatum esse dicimus nascente Homine, &cum ipso, adeoque propter ipsum, animam separabilem esse à corpore, non tantum credimus, sed etiam praesente hac demonstratione astruimus. Propter quam causam autem, idem numero existens, actum simplicem, &compositum habere poßit noster intelloctus, paulò antè fuit expositum, &quamobrem, simplex, seipso, &non simplex, non seipso intelligat, quo differat scilicet anima nostra à naturalibus formis inseparabilibus, &medium locum inter naturales, &incorporeas substantias habeat. Aristoteles coelestes motores &intellectus, hoc differre dicit ab humano intellectu, quòd uidelicet illi, seipsis, &semper intelligant, noster autem, neque seipso, neque semper, sed adminiculo quodam, &extra sese proferens, καὶ τῷ θιγγαύειν, intelligat. Diui. nam enim Mentem scribit esse ipsam Energeian, sed nostram mentem, participare, ut accidente quodam, energea intellectionis. Quod dicimus, breuißimis &obscurissimis his uerbis Aristoteles intelligi uoluit Metaphy: lib. λ. Λυτὸν διὲ νοᾷ ὁΝοῦς, κατὰ μετάλήψιν τοῦ νοητοῦ. Νοκτός γαρ γίνεται θιγγάνων, καὶ νοῶν ὥστε ταυτόν, Νοῦς, καὶ Νοητὸν, τὸ γαρ δεκτικὸν τοῦ νοκτοῦ, καὶ τῆς οὐσίας, Νοῦς. Ἐνσργεῖ διὲ ἔχων.