Latin
136
Jakob Schegk, De plastica seminis facultate 136
Unproofread scanNot analysed yet
Prior ergo φύσε simplex est, composita mente, &simplex. sine composita, composita autem ration potest esse sine simplici Tempore autem philosophi, simplicem, priorem dicunt esse ἄπλως composita mente. Sed nos creatam animam statuentes, compositam priorem γρνέσς &tempore esse dicimus, &soluam corporeis uinculis, simplicem, posteriorem esse mentem. De philosophorum sententia supra satis superque dictum, &quomodo intellectus θύραθον ingrediatur, de sententia Aristotelis libro2 de generatione animalium, qui nulla fide diuinorum oraculorum praelucente, ingrediens &egredientium è corporib. animarum innumerabiles periodos fingit. Quae periodi debuißent Auerroi satisfacere, qui ut uitaret infinitatem animarum directam. Vnum numero omnium homnum statuit esse intellectum agentem. Sed de philosophicis partim opinionibus, partim demonstrationib dictum satis superque, restat, ut etiam quae ad perietatem ac religionem nostram periinent, quae de immortalitate animorum nostrorum diximus, cum literarum sacrarum oraculis consentanea esse probemus, hoc excepto, quò l animas nostras increatas esse scribunt Philosophi, sed creatas esse, Theologia nostra tradit, &piè ac religiosè credendum nobis praecipit. Ex limo terrae apparato corpore humano, quoad ipsum ὀικᾶα ὕλη potuit esse animae, in ipsum, opifice Deo θύραθον ingressa est à Deo creata anima, quam, creationem, scriptura appellat inspirationem animae uiuentis, propter quam Aratus poëta humanum genus esse progeniem Iouis uersu suo celebrauit. In animam uiuentem, &in similitudinem Dei factus dicitur homo. Viuunt caetera omnia animata, &animalia, suis animabus, sed animae eorundem, non uiuunt.