Latin
137
Jakob Schegk, De plastica seminis facultate 137
Unproofread scanNot analysed yet
id est, per se, &propriam nullam habent energeansine informatione corporei instrumenti, cum uita, &uiuere ipsum significent energeian animae quam uel ipsa per se, uel ratione corporis à se informati, exercet, &praestat. Et hoc modo dicitur homo factus esse in animam uiuentem, ut quae intelligendo, diuina &sempiterna non corporea energeia &uita uinere dicatur. Et multò magis quoad separata, aut separabilis à corpore, seipsa uiuit, &οὐσίᾳ, οὐ γργεα existit, ut paulò ante fuit demonstratum. Nam quoad est in corpore anima respectu suae energee &uitae, οὔσία δυνάμει esse dicitur, quia uidelicet agit, &patitur quidpiam. At uerò sine energaa corporea quia nequit esse anima perfecta (quoniam ut Plato inquit, πὰσκ ψυχὴ ἐπιμελῦται τοῦ σάματος) uera &religiosa fide credimus futurum, ut in nouißimo in gloriosis &aeternis corporibus resurgant animae, non propter corpus animabus, sed corporibus pro pter animas in aeternum uicturis, proximam cum spiritalibus substantijs, cognationem habituris, ut anima scilicet, propter simplicis intellectus actum, Deum quoque uisura sit, sicuti est, &non tam uiuens, quàm ipsa uiuificans possit dici, impertiendo corpori etiam suo, eiusque energijs, spirituales perfectiones, quarum in sacris literis crebra mentio fit. Ecquis autem non intelligit, propter mentem, factum esse hominem ad similitudinem Dei? siquidem mens prima, &secunda, seu composita, cum Anima sint consubstantiale &ὁμοοῦτιον quiddam, ut non sine causa Plato παίγνιον τῦ θεῦ esse dixerit hominem. Proportione, prima mens aßimiletur patri, secunda &composita mens cum uita corporea, τῷ λόγῳ comparetur, &propter productionem à prima mente, comparabilis sit filio Dei, anima autem ab utrisque procedens, Spiritui sancto Dei comparetur, quo gubernari &administrari omnia à prima, &secunda mente dicuntur.