Latin
138
Jakob Schegk, De plastica seminis facultate 138
Unproofread scanNot analysed yet
Pertinent etiam illa ad similitudinem imaginis Dei, quae Theologi referunt ad perfectionem uirtutum diuinarum, quae in praesentia omittenda esse censui. Perfectis omnibus animae potentijs à protoplaste, creatus est homo, sed habitu tamen non confirmatis uerum posterius confirmandis si in ueritate &fide constitisset, quam fraudulenta persuasione labefectauit Satan à Deo separans &diuellens hominem. Suo ueneno serpens antiquus sic infecit &deformauit hominis animae, nempe intellectus, &uoluntatis uires, ut in homine uix agnoscatur species humanae naturae, quem sic corruptum &deprauatum depinxerunt etiam Philosophi, dum uires humani ingenij Aristoteles comparat paralytico corpori in Ethicis, Plato autem, Glauco submerso in mari, sic sordibus alga scil. &arena referto, &conspurcato, ut à suis uix agnosci potuerit, de quo supra quoque dictum fuit. Propter impotentiam, corruntam imaginem Dei in homine dicimus fuisse, non quod essentia potentiarum, nempe intellectus, uoluntatis abolita fuerit, quam haeresin rudibus &indoctis paralogismis quidam hodie defendunt. Ergo anima à Deo perfectißima potentijs suis fuit creata, excepto eo, quòd uoluntas ipsius inter bonum, &malum fuit media constituta, &potentia contradictionis praedita, quam operando postea habitu, ad alicrutrum propensum, deuincire. Nam si perfidia Adamus non peccasset, iustitia originis confirmata uoluntate, filius gratiae cum omni sua posteritate fuisset, cùm propter peccatum &inobedientiam, nunc omnes filij irae Dei nascamur, propagatione scilicet transfuso in nos peccato originis. Vitium illud naturale notum fuit philosophis, sed causa ipsius fuit incognita propter uer bum Dei incognitum. Propter ἀπισίαν, defectione à Deo hac ἀτοξια bono suo, factum est ut priuaretur Adamus, quod bonum ipsum fuit, ut corporea uita, obediret uitae spiritus &animae Nunc contra fit, ut anima sit in potestate carnis, &concupiscentijs distrahatur à Deo, et ipsa, à seipsa dissentiat, &homo pro imagine Dei factus sit tanquam Equus &Mulus, in quib non est intellectus. Totus obnoxius factus est homo, &uenundatus quasi sub hasta Satanae.