Latin
142
Jakob Schegk, De plastica seminis facultate 142
Unproofread scanNot analysed yet
Per sensus corporeos (ut Plato paßim docet) ignorantia rerum, &pernitiosis uoluptatibus capitur animus noster, ut saluus &sanus esse non poßit nisi à corporis consortio semetipsum philosophia uera liberauerit, quae ipsa nihil aliud sit, quàm meditatio mortis, qua umirum, tanquam sacris initijs καὶ τελεταῖς prauitatem &uanitatem uitae exuat anima nostra, &expeditum ad coelum iter sibi paret. Paßim talibus disputationibus referti sunt Platonis Dialogi, ut nec peccati nobis à natura corrupta insiti, neque etiam remedij huius corruptelae fuerini ignari philosophi. Veruntamen nescientes causam corruptionis huius, non mirum est, si, quomodo &quibus τελεταῖς seu initijs miseria haec &labes animarum nostrarum sit expianda, &in integrum restituenda ignorauerunt. Expiationem &ex purgationem animarum nostrarum, quae nihil aliud est, quàm remißio peccatorum, nos Christiani diuinitus edocti, alijs sacris &initijs, quàm hi, quibus non reuelauit Deus mysteria haec, transscribimus. Veruntamen contemnenda illa nequaquam sunt, quae à summis philosophis consentaneè sacris oraculis scribuntur, ut indocti &Agrestes quidam faciunt, qui plus arroganti suae inscientiae, quam aliorum modestae, &philosophiae coniunctae scientiae solidiori, tribuunt. Permissum ergo nobis sit aliquantisper philosophari de his, quae sacra &Christiana ides sine dubitatione apprehendit, &confitetur sine demonstrationibus uera esse.