Latin
143
Jakob Schegk, De plastica seminis facultate 143
Unproofread scanNot analysed yet
Superbia uitae, &concupiscentia oculorum impulerunt primum humani generis propagatorem ad incredulitatem &ad conceptum praecepti diuimi, &haec ἀπιστία scilicet fuit origo ut uniuersum genis humanum potestati subijceretur maligni spiritus, culpa, &uitium inobedientiae huius, generatione propagatum est in omnes, iusta Dei uindicta, &lege naturae transfusum, qua necesse est prolem similem parentibus nasci, &peccatores à peccatoribus, iniusti ab iniustis nasci, quibus Deus propitius non solet esse. Nulla autem causa est, propter quam Deus uideri nobis debeat iniquus, quando à se creatam sine peccato animam, corpori ut malis his obnoxio insinuat, cuius consortio atque coniugio ipsa quoque peccatis obnoxia fiat anima. In hac infirma &obnoxia carne nasci nos Deus uoluit aeterno sapientiae suae consilio, ut nimirum uasa essemus (ut loquitur scriptura) partim iustitiae, partim misericordiae ipsius, quandoquidem propter gloriam suam omnia creauerit, ut omnis creatura confiteretur, non modo se à Deo habere, quòd sit, sed quòd etiam sit in optimo suo statu, &agnosceret ipsam à seipsa habere, sine misericorde Deo, dumtaxat miseri &calamitosi status, causam ac principium, ut solius celebretur in omnibus gloria Dei &iusti, &Misericordis. Iudicia Domini inquit scriptura, sunt abyssus multa, &miseretur cui uult, nemini autem iratus est, nisi his, qui propria culpa offendentes ab ipso Deo creatore desciuerunt. Merito suo reprobi sunt peccatores, electionis nulla alia causa est, quàm gratia &misericordia diuina, quae nullius praescripto meriti aut legibus circumscribitur. Verùm denuò quaeres Quid meruere animae infusae, sine fraude doloque creatae? Homo lege diuina aliter nasci non potuit, quàm ut obnoxius de obnoxio nasceretur. Talis enim sors &conditio est omnium nascentium, ut Bos de Boue, Equus, nasceretur de Equo, infirma nascantur ex infirmis, &ualentia ex ualidis, generosa, ex generosis, peccatores, ex peccatoribus. Non enim possunt animae procreari sine coniugio corporum, quo coniugio, menti humanae tenebrae &ignorantia offunduntur, &rationi repugnantes libidines, sese opponunt, quibus frenandis impar sit animus noster in hoc corpore quasi sepultus. Ignorantia &peccatis mori, mortuusque dici consueuit, his enim à diuina gratia &uita excluditur anima, quoniam dum contemplantur &fruuntur Deo mentes, seu Spiritus, uiuere dicuntur, sin autem priuentur, habentur pro miseris &mortuis.