Latin
145
Jakob Schegk, De plastica seminis facultate 145
Unproofread scanNot analysed yet
Horum omnium praescientia diuina est, quae tamen praescientia, causa non sit per se, ut peccet aliquis. Non enim quia praesciuntur, sed quia proficiscuntur a uoluntate, mala, &uitiosa dicuntur esse, in quibus peccatur à nobis. Nam nisi praescius omnium esset Deus, ordo, &bonum uniuersi non posset conseruari. Praescia igitur mens diuina omnes numeros iustitiae suae in reprobis, &gratiae suae amplitudinem in electis ostendere uoluit, quandoquidem creaturae omnes mente praeditae, sint nihil aliud, quam instrumenta &uasa iustitiae, &misericordiae ipsius Dei. Quatenus praescita, omnia fiunt ex neceßitate, quae tamen ex hypothesi, et non absoluta est neceßitas, Nam quod ad naturam praescitorum pertinet, potuissent non fieri. Nihil enim suaptè natura tale est, ut non potuerit non esse aut fieri. Absolutè enim nihil est necessarium nisi solus Deus, ut qui neceßitas ipsa sit, pro eo ut loquuntur philosophi, reliqua omnia per se, &suapte natura contingit esse, cùm non sint Deus ipse. Minimè autem omnium necessaria sunt, quae à uoluntate creata proficiscuntur, propter causas pau lò antè expositas. Itaque qui praescientiam, &non uoluntatem creatam per se causam malorum dicunt esse, hi Deum imiquitatis accusant, ut qui suum proprium peccatum in instrumento suo uindicandum iudicet, ut si quis iniuriam gladio, aut ueneno imputet homicidium. Timere Deum igitur discamus, &ne autorem mali, aut ne iniquum iudicem ipsum putemus esse. Hoc agamus, ut nosmetipsos cognoscamus, &quae damnosa nobis sunt, uitemus. De uoluntate beneplaciti Dei, &non de uoluntate consilij ipsius loquor.