Latin
144
Jakob Schegk, De plastica seminis facultate 144
Unproofread scanNot analysed yet
At uerò ne quis miretur de iudicio Dei, quo constat electos quosdam esse, &Angelos, &Homines, &nonnullos reprobos, quandoquidem nos non sumus mensura ludicij Dei, sed iudicium Dei sit mensura electorum &reproborum, in manu enim ipsius &potestate sunt omnia, misericors &iustus dispensator omnium, &qui omnia propter gloriam suam fecerit, siquidem principium &finis est omnium Omnipotens creator &gubernator dominus. Ex neceßitate autem suaptè natura sunt tales creaturae omnes ut poßint malo, propter ἀταξίαν, participare. Nihil enim ex neceßitate bonum est, nisi solus Deus, ut qui potentiae contradictionis expers solus sit, &immutabilis. Vt autem Deus (secundum philosophos) supremum bonum est, tanquam Dux exercituum (respectu Creaturarum) ita praeter Deum summum Creatarum rerum bonum, est bonum in creatis à Deo reb. quasi secundum, ordo, quo singulorum bonum definitur. Turbatur autem ordo à uoluntate creata, propter defectionem à Deo, quam prauitatem nihilominus in ordinem redigit Deus institia sua, ut etiam hoc modo ordinis &iustitiae nihil sit expers. Natura autem haec est uoluntatis, ut cogi non poßit, cùm per essentiam sit libera, sed ipsa per se principium est, non ut natura est, ad unum determinatum principium. Mouetur &afficitur uoluntas, sed non impellitur, aut cogitur, &sola est extra aleam neceßitatis. Ad malum autem mouetur uel per ignorantiam, uel propter affectus, uel propter illecebras, ut etiam sciens aliquis peccet, quo nullum est grauius peccatum quam conscium sui sceleris aliquem peccare, ut nec ignorantia scilicet, nec affectus turbans rationem sit in causa.