Latin
150
Jakob Schegk, De plastica seminis facultate 150
Unproofread scanNot analysed yet
Sacrificia ergo do cumento fuerunt, morte, &fuso sanguine, expianda peccata esse hominis. Quoniam ut Paulus inquit. Suipendium peccati mors est, Anima autem ipsa peccat, quamobrem morte animae expiari peccata consentaneum est, quàm nihil aliud esse constat: quàm priuationem gratiae Dei, quae unica &sola causa est salutis &uitae animae nostrae. Non sunt multi (ut uisum fuit incredulis Gentibus) λύσιοι θεοῖ, sic. n. appellat eos Plato, qui ne offendantur peccatis nostris placandi sunt, sed unus est, qui placatur &qui offenditur, &qui remittit peccata, qui Deus unus semetipsum sacrarum literarum monumentis manifestauit ab initio conditi mundi. Mortiferum fuit peccatum Adami propter ἀπιστίαν, Deo spreto &relicto, Satanam secutus, cui se fidem habendo, manciparat. Expiandum morte corporis &animae scelus commiserat Adamus. Redimere autem poenitentia culpam non potuit, praemonitus à Deo ne gustaret. Contemptum hunc inquam et ἀπιστίαν uindicari morte oportuit animae, &corporis sc. utraque tamen miseratione diuina, reparabilis &permutabilis uita fuit, offenso Deo placato per mortem &obedientiam sanctißimi &innocentißimi Chrisi, filij Dei. Corporeis illecebris, superbia uitae scilicet, &concupiscentia oculorum, uitam suam morti obnoxiam fecerat primus homo, propagata in omnem posteritatem miseria hac, quam solui &expiari morte Christi oportuit, qui sua assumpta humanitate nos in integrum restitueret, &uenditos ac captiuos Satanae, redimeret merito &pretio obedientiae suae, quam in carne assumpta praestitit Deo Patri suo.