Latin
151
Jakob Schegk, De plastica seminis facultate 151
Unproofread scanNot analysed yet
Deo porrò quid misericordius, quid clementius, at filio Dei, quid obedientius, quid humani generis amantius, ut qui semetipsum pro nobis in mortem tradiderit, non tam creator essentiae, quàm recreator &reparator salutis nostrae, per quem enim nos creauit Deus, per eundem assumpta humanitate, recreauit etiam redimendo, &amißam salutem culpa protoplasti, restituendo. Aliena noxa facti sumus obnoxij, alterius etiam merito uicißim restituti sumus, &reconciliatus nobis est Deus, propter carnem peccato obnoxiam mors dominatur nobis, sed propter gratiam &remißionem peccatorum uitae restituimur, &in carne, sed immortali &illustri resurgemus denuò. Contraria enim contrarijs permutari oportet. Noster autem est Christus, nostra sunt merita ipsius, siquidem fide, &baptismo in ipso renascimur, et dominetur in nobis Spiritus eius affectus carnis mortificans per renouationem interni hominis. Proinde ut ἀπιστία regnum coeleste, &uitam aeternam amisimus, sic fide in Christum seruatorem eandem recuperamus, quae tamen omnino necesse est ut cum charitate sit coniuncta, non enim uera &Christiana est, si charitate destituatur, fides, quam ut fictam non consequi uitam aeternam, D. Paulus etiam testatur.