Latin
LAVDEM LIBRORVM
Jakob Schegk, De plastica seminis facultate 16
Unproofread scanNot analysed yet
Ita saepenumero mensuratis definimus &cognoscimus mensuras, ut colorem extra existentem quid sit, noscimus, quod nimirum sit Qualitas, quae solis percipiatur oculis, &sonum, qualitatem, quae olo auditu percipiatur. De caeteris idem sentiendum. At plaerique τὸν λόγον rerùm, pro nihilo habent, quòd uideli. cet nihil putant esse nisi quod sensibus &tangendo percipiatur. Praeiudicium illud, &contemptum ueritatis Plato in Sophista, appellat Gigantomachian, qua nimirum sese opponant quidam ueritati (ex quorum numero fuit etiam Galenus) qui duntaxat sensu omnem fidem scientiae &ueritatis metiuntur. ουσίαν paulò ante diximus non sensu aliquo: sed tantum τῷ λόγῳ percipi. De Gigantomachia sic scribit Plato. Σωκρα; καὶ μὴν ἑοικέγε ἐν αὐτοῖς διον [ιγαντομαχίατις ἔναι, διὰ τὴν ἀμφεσβήτησιν περὶ τῆς οὐσὶ ας πρὸς ἀλλήλους. Θεαι. Τῶς; Σω. Οἱ μὸν ἧς γὴν ἐξ ὑρανοῦ καὶ τοῦ ἀοράτου παύτα ἕλκουσι ταῖς χερσὶν ἀτεχνῶς πέτρας καὶ δρὺς περιλαμβάνοντες. τῶν γὰρ τοιοῦτων ἐφαπτομόνοι παύτῶν διισχρυέίζονται τοῦτο ἔναι μόνον, ὁ παρέχει προσβολὴν καὶ ἐπαφήν τινα, ταυτὸν σῶμα, καὶ οὖσίαν, οριξόμόνοι. τῶν δὲ ἄλλων εἴ τις φησὶ, μὴ σῶμα ἔχον ἔναι, καταφρονοῦντες τὸ παράπαν, καὶ οὐδὲν ἐθέλοντες ἄλλο ἀκύειν. At Galenus in extremo libri de formatione foetus ingenuè fatetur, se nescire quid anima sit, aut plastica διύναμις, corpus ne sit, an incorporeum quiddam, item λόγος ne sit, an ἄλογον quid dam. Idem accidit multis alijs, quorum acies mentis obtun ditur si defixis in res corporeas sensibus, in his solis ueritalem inesse arbitrantur, quarum contuitu ita mens caecutiat, ut oculi solent caecutire si quis intentis oculis deficien tem solem intueatur. Nam quae sensibus percipiantur scri bit esse nihil aliud, quàm tenebras &umbram, quibus ueritas τῆς οὐσίας occultetur.