Latin
LAVDEM LIBRORVM
Jakob Schegk, De plastica seminis facultate 17
Unproofread scanNot analysed yet
Propter intuitum sensilium rerum autem &accidentium, inquit Socrates in Phaedone, ἔδασα μὴ παντάπασι τὴν ψυχὴν τυφλωθεην βλέπων πρὸς τὰ τράγματα τοῖς ὄμμασι, καὶ ἑκάστητῶν αἰσθήσεων ἐπιχειρῶν ἅπτεσθαι αὐτῶν. ἑδόξε δὴ μοιχρναι δς τοὸς λόγους κατα φυγόντα ἐν ἐκένοις σκοπεῖν τῶν ὅντων τήνἀλήθααν. Certum est, definitione &demonstratione quae percipiantur, (quibus utique nihil uerius) ea sensibus non posse percipi. In primis autem eorum, quae sensib. testata esse nequeunt, demonstrationem &definitionem esse dicimus, quarum tamen à sensib. ut rudimentis arceßit fides, ut quid anima sit, quid plastica potentia, non nisi ratione &demonstratione nobis exploratum esse potest. Vt quòd anima sit iσία &ἐὐτελέχεια corporis Physici organici, &quod non sit corpus quoddam, &quòd non sit partibus diuiduum quid, nec patibile quiddam, sed principalis causa omnium propriorum παθῶν &accidentium quae insunt corpori animato, demonstrationibus est perspicuum certißimis, quorum respectu non decuit Galenum ut scriberet, ἀπορὲν ὁμολογῶ περὶ ψυχῆς οὐσίας οὐδʼ ἄχρι τοῦ πιθανοῦ προελθὲν δυνάμονος. In ellectu ergò percipitur, quod sensibus apprehendi nequit, non tamen sine sensu percipiuntur à nobis, quae per se sunt intelligibilia οὔσία, per se intelligibilis est, non tamen per se à nobis intelligitur, cùm τò vonτὸν, sit ποιητὸν quiddam, cùm alioqui per se actuνοκτὸν, sit per se principium quoddam &εἶδος ἀδιαίρετον, quod simplici &incomposita mente apprehenditur, qualis est à corpore separatus intellectus. Forma autem &λόγε horum nihil est, quorum ipse causa est in re naturali. Sin plici mente, simplicia omnia &principia noscuntur.