Latin
DO NATIVIS ET INSITIS IN
Jakob Schegk, De plastica seminis facultate 164
Unproofread scanNot analysed yet
Huius principatus signum est, quòd perpesso corde Hecticam dyscrasiam, ut si humor ipsius natiuus aut febre Hectica consumitur, aut calor natiuus frigore sic debilitatur, ut praeter aetatis cursum ante tempus consenescat corpus &tale conficiatur. Hoc signo liquet, principalem esse ἔμφυτον κρᾶσιν in corde, tametsi sua nihilominus cuique insit oμοιομερεῖ parti temperies humidi &calidi ἐμφύτου propria &peculiaris, ut sua uenoso generi, uentriculo, neruis, cerebro, membranis, oßibus, cuti, primum scilicet cuiusque nutritionis instru mentum existens, sed non sine influentia caloris, quam cor suis arterijs per uniuersum corpus diffundit. In plaerisque &praecipuis partibus ὁμοιομερέσι Galenus lib. 10. Methodicurandi, duas substantias inesse scribit, harum unam appellat, fibrosam, alteram uerò carnosam. Carnosam partem, quasi attextam adnasci fibrosae substantiae, quae primo generetur in formatione foetus, &similitudinem habeat staminis, respectu carnosae partis, ut subtegminis. Consentancum illud est, ei quod scribit Hippocrates plastica facul tate primò formari è spermate uere solidas particulas, seu ὀυτως στερεὰ μὲρια, sub specie crassae &fibrosae cuiusdam substantiae, quas ipse iνώδεας appellat. Sic enim scribit in libro de Natura pueri. septimo die post conceptum, quod exciderit κύημα ex utero muliebrirotunda figura, &rubente forma fuisse praeditum, ἐὐ δὲ τῷ ὑμένι (inquit) ἐφαίνον. το ἐνεοῦσαιἵνες λσυκαὶ καὶ παχεῖαι εἰλκμμέναι ξῦν ἰχῶρι παχεί καὶ ἐρυθρῷ. His fibrosis, tanquam stamini, carnosa iji substantia ut subtegmen attexitur, quarum partium discrimen Galenus etiam his uerbis libro ii. Methodicurandi describit: quorum sententiam magis quàm uerba ipsa commemorare &explicare in presentia est uisum. Solidas similares partes distribuit in fibrosas, quas appellat iνώδειs, &membraneas, quas ὑμονῶδεις, &carniformes, quas σαρκῶδεις nominat. Ratione materiae differunt carnes.