Latin
DO NATIVIS ET INSITIS IN
Jakob Schegk, De plastica seminis facultate 165
Unproofread scanNot analysed yet
Nam musculorum carnes generantur ex sanguine, &his ferèsolis uulgò carnis appellatio &nomen accommodatur. è spermatica autem materia generatis, ut fibrosis, quales sunt uenae, &arteriae, &uentriculus, &intestina, &uterus, &nerui, qui ferè simpliciter sunt nihil aliud quam fibrosa quaedum corpora. Adnascuntur autem cuique suae car nes è spermatica materia, naturis discrepantes, ut ipsae etiam fibrae. naturis inter se differunt. Naturis autem differre. ut Ventriculum, &Venosum genus, uel coeco, ut dicitur, appareat, cum dißimiles etiam habeant operationes, &energeias. Harum partium complementum carnosum, uulgus neque etiam pro carnibus numerat, quod tamen ipsum discrimen medicis non ignotum esse debet. Es permatica materia generantur membranea, quae tenuitate &spißitudinedistinguuntur, ut cutis à peritoneo, quae fibris destituuntur. De cartilagineis, &oßibus ipsis quae &ipsa generantur spermatica materia, in praesentia nihil dico, quia non est necesse. carnosarum porrò partium discrimen illud est, quòd ex sanguine generatae musculorum carnes, abolitae, ut pervulnera aut hulcera, renasci possunt, ac in integrum restitui. Sed substantiae, è spermatica materia generatae, deperditae, aut discissae, renasci aut consolidari nequeunt, iuxta Aphor. 18. &19. sectionis sextae. Quae causa sit, Galenus in Methodo curandi explanat, cui explicande iam supersedebimus. Sunt autem, ut diximus, spermaticorum etiam partium fibrosarum carnes quaedam, quarum detrimenta carnium resarciri possunt, fibrosarum autem detrimenta irreparabilia sunt. Detrimentam autem illud est, amissa natiua humiditas, quae duplex est, una, carnosae substantiae, altera, fibrosae. Huius ἐμρυτος &ἀρχέγονος est, illius autem principalis non est &ἀρχέγονος humiditas, cùm detrimentum ipsius per ἔμφυτον humidum denuò reparari poßit partium fibrosarum. sed fibrosarum &spermaticarum ἔμφυτον humidum nutriendo non poßit restitui.