Latin
179
Jakob Schegk, De plastica seminis facultate 179
Unproofread scanNot analysed yet
τις τοῦτο παύταδιὰ παντὰ κυβερνᾶ, καὶ τάδε καὶ ἐκεῖνα οὐδέκοτε ἀτρεμίζον. Sed de corpore illo quasi coelesti &spirituali, in libello desemine &plastica fanultate commodius disseremus, satis est in praesentia si intelligamus non idem esse θερμὸν ἔμψυχον seu ζωτικὸν, ο θερμὸν ἐμφυτον, quae confudisse uidetur Fernelius, ut in quibusdam etiam alijs est hallucinatus. Aliud porro est σύμρυτον θέραον, quod ipsum est etiam in corporibus inanimatis naturalib. mixtis ex elementis quae necesse est per calorem naturalem coalescere, ut ex omnibus una quaedam fiat substantia instrumen to caloris, quo ut liquet, definitione ipsius, coalescunt καὶ συγυξινονται τὰ ὁμόφυλα. Coalitum illum, seu concretionem appello σύμφυσιν, quae sine naturali principio non potest esse unitas. Dissoluitur unitas haec, duobus modis nempe corruptionis. Horum alter uiolentus est, ut si quod concretum est. igne corrumpatur. Alter, si proprio calore extincto subeat alienus &externus, dissoluens putredine quod constitutum cratφύσει. Contrariè hacδιιάλυσις seu διάκρισις opponitur συμφύσει. Παc συμρύσει praeditae suntomnes partes similares corporis animati, &ut anima priuentur, nihiloiinus σύμουσιν hanc non amittunt, ut caro, uenae, nerui, ossa. Animationis actu &οὑτελεχεία priuata, ut essentiam priorem amittunt, ita quoque Nomen, ut mortua caro, non nisi caro aequiuoce appelletur. Perempta autem anima, non simul etiam συμφύσεως natura haec perimitur, quae &ipsa, quaedam ὑσῖα est, uerùm respectu animationis, non actu, sed δυνάμει existens.