Latin
180
Jakob Schegk, De plastica seminis facultate 180
Unproofread scanNot analysed yet
Inanima autem caro, iam alia quaedam caro est, actu proprio existens, &actio ipsius, aut paßio propria cùm sit ignota, proprium nomen non habet, sed ut animata, participat eodem, sed aequiuoco nomine. Physica autem corpora omnia, δυνάμει actionis, aut paßionis cuiusdam definiuntur. Perfectißima autem sunt animata, Imperfectiora, inanima, ignotis enim actionibus, &paßionibus, seu ονεργειῶν differentijs, ipsae quoque ὀσίαι &δυνάμεις definiri nequeunt usus &finis gratia omnia sunt condita à Deo, &nos, inquit Aristoteles, omnium ferè rerum naturalium finis sumus. Et Caro, non animata etiam, 8σία est, cùm sit naturae opus, &carnis materiam, nempeclementa, sunt ὀσίαι, quae διυνάμεως ratione, ut subijciuntur formae substantiali carnis, sic caro ipfa, ut δυνάμει existens, materia est animatae carnis, quae uere &simpliciter Caro dicitur. Vt autem elementa, sua quadam substantia extra formam carnis subsistunt, ita caro quoque naturalis tantum, &non etiam animata caro a pellatur, Sic caro naturalis haec, separabilis est, ut actu, sine anima subsistat, physin quandam suam habens, cùm sit effectus naturae, &non artis. propria sunt accidentia carnis naturalis, quorum causa &principium sit ipsa natura carnis. Sunt etiam actiones &paßiones aliae, quas ipsa respectu aliorum habere dicitur, quae historijs medicis &physicis explicantur, ut stirpium etiam, uacantium anima, &metallorum, &postremò elementorum, ut tantenperfectis animatis naturis, nihil uideatur perfectius esse. Extre ma est materia prima, naturae mediae, quaedam propius aspirant ad perfectionem formae, nonnullae propius accedunt ad materiae imperfectionem, dequibus naturae gradibus doctè &argutè multa scribuntur apud Aristo infine Quarti libri μετεωρῶν.