Latin
LAVDEM LIBRORVM
Jakob Schegk, De plastica seminis facultate 18
Unproofread scanNot analysed yet
A nostra mens simplex non est, quamobrem simpliciter Solαν etiam non intelligit, per effectus scilicet qui sensiles sunt, cognoscens causas, quod est, per speculum, &per aenigma ueritatem apprehendere. Quod intelligentia percipitur, est, ut Aristoteles inquit, ὅλως λόγος, quod extra est in materia, φύσις dicitur seu φυσικὸς &ὑλικὸς λόγος, cui ut τῷ καλῷ καὶ ἀγαθῷ, omnem perfectionem rei naturalis adscribimus, ut quod scipsum perficiat, suis proprietatibus &à nullo alio substantialiter perficiatur. Vt anima perficit corpus organicum naturis perficiendo partes similares &organicas, &ijs utendo ut seipsam sal uam &incolumem in corpore seruet, pariter forma corporis existens, quinetiam efficiens, &finiens causa suarum operationum &actionum. Vna igitur existens, materiam sui corporis multis naturis uariarum partium exornat, partibus &potentijs suis, ipsa nihilominus indiuidua, ut principium incorporeum, existens, &tota in toto corpore, &in qualibet parte tota subsistens. Et haec quidem om nia sunt nota demonstrationib. quibus constat animam λόγον, &οὐτελέχεαν esse &nequaquam corpus, aut partib. diuiduum quiddam, &hanc ρντελέχειαν, tot naturis informare partes materiae suae, quot sint partes sinulares, &compositas ex his organicas partes συνεχεια φυσικῆ connectere, ut unum ex his constituatur corpus animatum. Ipsam uerò animam ut principium, &causam multorum esse, non modo constituendi multas partes, sed etiam utendi his tanquam organis, ad energias suas exercendas uim &potestatem obtinere. Etenim proprium illud est principij, ut unum existens (autore Aristotele) causa sit multorum.