Latin
182
Jakob Schegk, De plastica seminis facultate 182
Unproofread scanNot analysed yet
Ipsum enim expers materiae (ut etiam est anima) &ἀπαθες existens, nutritione non indiget, &abolita harmonia corporis, ipsum nempe ὄχημα illud simul cum anima taterit, si mentis expers sit anima. Anima enim mouet corp. instrumento αἰθερώδους σάματος, non enim est ὐσίᾳ οὐεργείᾳ, &δυνάμεις ποικτικαι animae corporis δυνάμεσι pportet distingui, ut uim habeant ad mouendum. Proinde ἐπίῤρυτος seu imfluens cordis calor, &proprius cuiusque partis ἐμρυτος, uegetationis causa seu nutritionis existunt. nempe utrisque unum eidlos causae constituentibus. Nam neque influens &communis sine propriocalore, neque proprius, sine influente efficax ad nutricandum uidetur esse, nutritionis tamen προσεχὲς &ἀκρότατον αιτιον est, calidum cuiusque proprium &uernaculum. Materiae autem προσεχεῖς duae sunt nutritionis, nempe Spermaticus humor, &sanguineus, uterque participans aqueo &terreo elemento (nam sine his solidum non posset esse corpus) natura frigidis existentia ac non nisi κατὰ τὸ πάθος calere dicuntur, nihilominus tamen tanquam contraria, fomentum &ὑπέγκαυμα natiui &aërei caloris esse dicuntur. In mixtis enim, aereus &igneus calor, necesse est si perpetuò exhalent &euanescant, ut his quasi contrarijs, denuò reparentur. non enim sine motu est alteratio, &motus non sine contrarijs, sanguinem autem, ut gύσει seu natura frigido, &quo omnes partes necesse est uegetari. ut caleret. instrumentis uenarum &arteriarum calefacientibus ipsum, natura tan quam uasis inclusit, sic ut minus calidus uenis, calidissimus autem corde &arterijs contineretur. Exuperat calor aëreus.