Latin
183
Jakob Schegk, De plastica seminis facultate 183
Unproofread scanNot analysed yet
spiritalisque substantia in cordis &arteriarum sanguine; cuius refrigerationem &excrementorum fumosorum expulsionem molita est natura spiraculis pulmonis, &pulsu in arterijs semper susque deque uibrantibus. Huic semper euanescenti calori &substantiae animati corporis opitulatur natura, certis periodis uitam illorum determinans, ut nullo modo, quemadmodum Aegyptio huic uisum fuit, poßit esse sempiterna uita. Propter influentiam autem caloris, cor, ut calidissimum comparatur reliquis partibus, quae comparatio qualis sit, in praesentia est considerandum. Multis modis, id est, aequiuoce, unum, alio dicicalidius monetAristo: lib. 2. de partibus animal: Quae sint autem uni uocè comparabilia, docet Aristo: libro 7. physicorum. In his, inquit, hoc modo comparabilib. id quod inest &in quo inest, à similiter comparatis, specie non different. Vt cor, si cordi conparetur, aut cerebrum, cerebro, aut caro, carni, comparatio ne uera comparahilia erunt. At si cor dixeris calidius esse cerebro, aut iocinore, cùm τὰ πρῶτα δεκτικὰ differant specie, comparatio scilicet aequiuocaerit, &perinde erit atque si compares humiditatem aqueam cum aëre in humiditate, aut calorem aëris cum calore igneo, aut calorem sanguinis cum calore uenosi generis. Quo manifestum est. quòd Lycus Sophista, contra Hippocratem disputans, non rectè &consentaneè probarit calidiores esse Iluuenes, pueris, comparando ἐμφυτον, calori temperamenti, seu complexionis, ut vulgò appellant. Nam si quae ἐμφυτoς caliditas est in corde, ca insit cerebro, aut contra, tum neque cor neque cerebrum (quum sint consubstantiales ἔμφυτοι calores) uita participarent. Nam temperamenti etiam calores, differentiam ἐμφύτη caloris sequuntur, si sint in latitudine sanitatis.